monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 50
{V} est autem usquequaque nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime, quoniam et neglecta indiligentia praedia paraverat ac ne in pessimis quidem elegantioris soli. haec adgressus excolere non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire in illo fuit, pastinatis de integro vineis cura Stheneli, dum agricolam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra octavum annum CCCC nummum emptori addicta pendente vindemia.